Poems by Ovid


Ovid, Tristia 3.4b

Proxima sideribus tellus Erymanthidos Ursae
me tenet, adstricto terra perusta gelu.
Bosphoros et Tanais superant Scythiaeque paludes
vixque satis noti nomina pauca loci.
Ulterius nihil est nisi non habitabile frigus:
heu quam vicina est ultima terra mihi!
at longe patria est, longe carissima coniunx,
quicquid et haec nobis post duo dulce fuit.
Sic tamen haec adsunt, ut quae contingere non est
corpore: sunt animo cuncta videnda meo.
ante oculos errant domus Urbsque et forma locorum,
acceduntque suis singula facta locis.
Conjugis ante oculos sicut praesentis imago:
illa meos casus ingravat, illa levat;
ingravat hoc quod abest, levat hoc quod praestat amorem,
impositumque sibi firma tuetur onus. Vos quoque pectoribus nostris haeretis, amici,
dicere quos cupio nomine quemque suo;
sed timor officium cautus compescit, et ipsos
in nostro poni carmine nolle puto.
Ante volebatis, gratique erat instar honoris
versibus in nostris nomina vestra legi;
quod quoniam est anceps, intra mea pectora quemq
alloquar, et nulli causa timoris ero,
nec meus indicio latitantes versus amicos
protrahet. Occulte, si quis amavit, amet.
Scite tamen, quamvis longa regione remotus
absim, vos animo semper adesse meo,
et qua quisque potest, aliqua mala nostra levate,
fidam projecto neve negate manum ĘC
prospera sic maneat vobis fortuna, nec umquam
contacti simili sorte rogetis idem.


Amores 1.13

Iam super oceanum venit a seniore marito
flava pruinoso quae vehit axe diem.
'Quo properas, Aurora? mane!--sic Memnonis umbris
annua sollemni caede parentet avis! 
5
nunc iuvat in teneris dominae iacuisse lacertis;
si quando, lateri nunc bene iuncta meo est.
nunc etiam somni pingues et frigidus aer,
et liquidum tenui gutture cantat avis.
quo properas, ingrata viris, ingrata puellis?
10
roscida purpurea supprime lora manu!
Ante tuos ortus melius sua sidera servat
navita nec media nescius errat aqua;
te surgit quamvis lassus veniente viator,
et miles saevas aptat ad arma manus.
15
prima bidente vides oneratos arva colentes;
prima vocas tardos sub iuga panda boves.
tu pueros somno fraudas tradisque magistris,
ut subeant tenerae verbera saeva manus;
atque eadem sponsum incautos ante atria mittis,
20
unius ut verbi grandia damna ferant.
nec tu consulto, nec tu iucunda diserto;
cogitur ad lites surgere uterque novas.
tu, cum feminei possint cessare labores,
lanificam revocas ad sua pensa manum.
25
Omnia perpeterer--sed surgere mane puellas,
quis nisi cui non est ulla puella ferat?
optavi quotiens, ne nox tibi cedere vellet,
ne fugerent vultus sidera mota tuos!
optavi quotiens, aut ventus frangeret axem,
30
aut caderet spissa nube retentus equus!
quid, si Cephalio numquam flagraret amore?
an putat ignotam nequitiam esse suam?
invida, quo properas? quod erat tibi filius ater,
materni fuerat pectoris ille color.
35
Tithono vellem de te narrare liceret;
fabula non caelo turpior ulla foret.
illum dum refugis, longo quia grandior aevo,
surgis ad invisas a sene mane rotas.
at si, quem mavis, Cephalum conplexa teneres,
40
clamares: "lente currite, noctis equi!"
Cur ego plectar amans, si vir tibi marcet ab annis?
num me nupsisti conciliante seni?
adspice, quot somnos iuveni donarit amato
Luna!--neque illius forma secunda tuae.
45
ipse deum genitor, ne te tam saepe videret,
commisit noctes in sua vota duas.'
Iurgia finieram. scires audisse: rubebat--
nec tamen adsueto tardius orta dies! 


Propertius 1.22

QVALIS et unde genus, qui sint mihi, Tulle, Penates,
quaeris pro nostra semper amicitia.
si Perusina tibi patriae sunt nota sepulcra,
(Italiae duris funera temporibus,
cum Romana suos egit discordia ciuis,)
sic mihi praecipue puluis Etrusca dolor.
tu proiecta mei perpessa es membra propinqui,
tu nullo miseri contegis ossa solo.
proxima supposito contingens Vmbria campo
me genuit terris fertilis uberibus.